University of Virginia Library

Search this document 
  
  
  

collapse section 
collapse section 
  
  
  
  
  
collapse section 
  
  
  
  
collapse section 
collapse section 
  
  
collapse section 
collapse section 
  
  
Jesus verses (b)
  
  
  
  
  
collapse section 
  
  
  
collapse section 
collapse section 
  
  
  
  
collapse section 
  
  
  
collapse section 
 I. 
 II. 
 III. 
 IV. 
collapse section 
  
  
  
collapse section 
  
  
collapse section 
  
  
  
collapse section 
collapse section 
  
collapse section 
collapse section 
  
  
collapse section 
collapse section 
  
  
collapse section 
collapse section 
  
  
collapse section 
collapse section 
  
  
  
collapse section 
collapse section 
  
  
collapse section 
  
  
  
collapse section 
  
  
  
  
  

  
collapse section 
  
  
  
  
  
  
  
  
collapse section 
  
  
  
  
  

Jesus verses (b)

[fol. 85] Recordatur enim ecclesia hodierna die in officio ac sacra scriptura quod
deus decern solempnia beneficia contulit Iudeis contra que hodierna die maleficia
ei reddebant. Primum beneficium fuit quod de Egypto eos eduxit…. Et videre
quantum gratitudinem pro isto beneficio hodie ostenderunt ipsum qui liberauit
eos ab inimicis: emerunt hodie a Iuda traditore pro 30. denariis ut traderent
morti et inimicis…. Quam ingratitudinem iure reprehendit hodie mater ecclesia
in persona Cristi cantans in hunc modum, 'Popule meus, quid feci tibi, etc.':

My folk now[30] answere me
qwat haue I to the gylt
qwat my3th I more a doon for te
4 þan I haue fulfylt
owht of egypti I browht the
ther you were in woo
thow dy3thest a cros now for my deth
8 os I were thy foo …

[fol. 85v] Secundum beneficium Iudeis a Deo collatum fuit quod eos vbique
duxit ut ductor eos precedendo…. Istud beneficium hodie reddiderunt quia
ipsum hodie omnes negauerunt, dicentes 'non habemus regem nisi Cesarem'
[John 19:15]; et cum ipse duxisset eos per viam rectam per desertum, ipsi eum
duxerunt ad Annam et Pilatum. Et ideo ecclesia lamentatur in persona Cristi,
'Popule meus etc.', My folk, ansuere me:

oueral I ledde the
& [be] fore[31] the 3ede
alias wy art thow so onkeende
12 now at my most nede

3m. beneficium a Deo collatum fuit quod mare sicco pede transierunt, Pharaone
et exercitu eius in mare dimerso…. Sed Iudei ut ingrati homines pro isto ben-
eficio Cristum ad columpnam hodie ligauerunt, flagellauerunt, et in faciem eius
conspuebant, et ideo lamentat ecclesia, My folk,

in ye see drye I made the gon
os yt were in londe
wit scourges thou hast now broke my bon
16 & bownde me with harde bonde …

76

Page 76

4m. beneficium quod per 40. annos[32] pauit eos per manna in deserto et pluit eis
de celo. Sed contra istud pecierunt instanter Iudei ut crucifigeretur, et ideo dicit
ecclesia, My folk,

fourty 3eer I sente the
awngeles fode from heuene
for thys 3e nayle me on' the rode
20 & cryyn with gret steuene …

5m. beneficium fuit quod illorum aduersarios vbique deuicit, quia contra omnes
preualuerunt. Sed hodie male retribuebant sibi, quando ipsi illudebant eum, si-
cut fatuum deridebant, et ignominiose tractabant. Et ideo conqueritur ecclesia,
My folk,

al thy[33] fon I slow for the
& made the greeth<e> of name
lytel tellyst now of me
24 but dost me ryth greeth | [fol. 86] schame

6m. beneficium fuit quod deus dedit eis precepta et ceremonias, quibus obseruan-
dis terram promissionis repromissit. Sed Iudei hodie fecerunt et contra eum et
contra precepta sua…. Et ideo dicit ecclesia, My folk,

ryth lawes I 3a[f] to[34] the
in trewthe that you schuldyst stonde
falsly you demyst now me
28 withowten lawe of londe …

7m. beneficium, quod duxit illos in terram promissionis que manauit lacte et
melle, vbi vixerunt in omni habundancia et in omni fertilitate. Sed Iudei hodie
male sibi reddiderunt, quando in cruce ipsum clauis ferreis confixerunt, quod
in lege erat vilissimum genus tormenti. De quo conqueritur mater ecclesia in
persona Cristi, Mi folk ansuere me:

w[ith][35] gret blisse I brouth the
to the land of beheste
now on the cros you hanggest me
32 & naylest wonder faste …

8m. beneficium fuit quod cum in deserto non haberent aquam ad bibendum et
siti fere deficerent, Dominus precepit Moysi ut percuteret virga bis cilicem et
egresse sunt aque largissime, et in alio loco aquas eorum amaras dulcorauit. Sed
hoc beneficium sibi male hodie retribuebant, quia acetum cum felle mixtum sibi
ad bibendum dabant. De quo dicit ecclesia sic, My folk etc.,

holsum water I sente the
owth of the harde stoon
esyl & attyr thou drunk to me
36 other hadde I noon

77

Page 77

9m. beneficium fuit quod cum fuerunt ducti de captiuitate, fecit eos reges et li-
beros eciam de genere proprio ut Saulem et Dauid etc. Sed male retribuebant
tamquam ingrati pro coronis aureis coronam de spinis hodie imponentes super
capud eius. De quo conqueritur ecclesia, My folk etc.,

worthi kyngges I haue the mad
of thyin owen brood
wit thornes thow hast now[36] crowned myn heed
40 yt rennyt al on blood

10m. beneficium fuit quando in columpna ignis eos precessit in nocte et in
columpna nubie per diem, ita quod vbicunque fuerunt filii Israel lux erat et tran |
[fol. 86v] quillum. Sed istud beneficium male reddiderunt cum ipsum verum
lumen occiderunt et vilissime tractauerunt. De quo conqueritur mater ecclesia,
Mi folk etc.,

bysyliche I 3af the ly3th
bothe be day & ny3th
for thys you hast me doon to deth
44 al [a]3ens[37] the ry3th

Sicut ergo isti Iudei multa beneficia acceperunt a Deo et false retribuebant, ita
et Cristiani multo peius retribuunt….

 
[30]

MS fol know. Other mis- and peculiar divisions of English words occur at b/7 (no/w), 30 (be heste), 39 (tho <was> whast), 41 (by sy liche); c/8 (for 3eef), 14 (ambled), 15 (qwowyt), 20 (envio/ws, possibly envro/ws), 21 (be holde), 25 (vp outhe), 26 (vn goode); f/2 (soneshewyt); g/7 (frau dys), 16 (wyt owten), 29 (wytynne), 32 (sobrem), 41 (abyd). Cf. furthernn. 27,34,50, and52.

[31]

MS for'.

[32]

MS an/annos.

[33]

MS corr. from ty.

[34]

MS 3asto.

[35]

MS wt.

[36]

MS now ro/.

[37]

MS 3ens.