TRANSCRIPTIONS Studies in bibliography | ||
Jesus verses (f)
[As the sermon nears its end, the preacher describes the passion as resembling
a
harp like that Orpheus used in hell:]
[fol. 90] In ista autem cithera Cristus cantauit 7.
dulcissimos cantus confortatio-
nis peccatorum, que fuerunt 7. uerba
que locutus est in cruce. Primus cantus fuit,
'Pater, dimitte illis,
quia nesciunt quid faciunt' [Luke 23:34]. In quo datur magna
consolacio peccatori, videndo clemenciam Dei, quando pro persecutoribus et
peccatoribus exorauit. Pro quibus non solum orauit in cruce, sed
iugiter eis orat
in celo, vnde verum securum accessum habes homo ad
Deum. Mater ostendit
filio pectus et vbera; filius ostendit patri
latus et wlnera. Nulla ergo omnino po-
terit esse repulsa vbi tot
concurrunt caritatis insignia:
TRANSCRIPTIONS Studies in bibliography | ||