University of Virginia Library

v.

Celsior est Aquila que Leone ferocior ille,
Quem tumor elati cordis ad alta mouet,
Sunt species quinque, quibus esse Superbia ductrix
Clamat, et in multis mundus adheret eis.
Laruando faciem ficto pallore subornat
Fraudibus Ypocrisis mellea verba suis.
Sicque pios animos quamsepe ruit mulieores
Ex humili verbo sub latitante dolo.