University of Virginia Library

x.

Gloria perpetuos pregnat mundana dolores,
Qui tamen est vanus gaudia vana cupit.
Eius amiciciam, quem gloria tollit inanis,
Non sine blandiciis planus habebit homo:
Verbis compositis qui scit strigilare fauellum,
Scandere sellata iura valebit eques.
Sic in amore magis qui blanda subornat in ore
Verba, per hoc brauium quod nequit alter habet.
Et tamen ornatos cantus variosque paratus
Letaque corda suis legibus optat amor.