University of Virginia Library

De Orpheo.

ORpheus uir fuit magnus ingenio, &
eloquio perfulgens, eruditissimus phi



No Page Number
losophię & artium disciplinæ, qui homin
irrationabiliter uiuentes ex feris & immanibus
fecit mites & mansuetos, & moribus cõposuit.
Vnde & bestias quas[unknown character], uolucres, fluui
os, saxa & arbores, citharę lono dicitur mouisle,
qui & Euridicem Nympham eodẽ mul
cens sono in coniugẽ habuit, quam `a serpẽ
percussam & occisam descendẽs ad infero
citharę sono dulcissimo Plutone placato diel
tur redemisse, ea lege ne am aduersus respiceret,
donec ultimum limen inferni excederet,
quam legem ut præterijt, uxorem retentam
amisi, lste igitur in numerum deorum
cõsecratus taliter pingebatur. Erat homo in
habitu philosophico citharã manu pulsans.
Ante eum erãt diuersa animalia serocia, quæ
pedes eius lingebant, scilicet, lupi, leones, ursi,
serpentes, aues diuersæ circa eum uolitantes,
montes & arbores deflectentes uertices
suos, qui & uxorem se sequentem conuersus
aspicere uidebatur, sed eam inferi retinebãt.