University of Virginia Library

iv.

Faltere cum nequeat propria vir fraude, subornat
Testes, sit quod eis vera retorta fides.
Sicut agros cupidus dum querit amans mulieres,
Vult testes falsos falsus habere suos.
Non sine vindicta periurus abibit in eius
Visu, qui cordis intima cuncta videt.
Fallere periuro non est laudanda puellam
Gloria, set false condicionis opus.