University of Virginia Library

Epigrammes hung vp.

Ad Reges Serenissimos.

Sæpè Theobaldae (sortis bonitate beatæ)
Excepêre suos sub pia tecta deos;
Haud simul at geminos: sed enim potuisse negabant:
Nec fas est tales posse putare duos.
Fortunata antehâc, sed nunc domus vndique fælix,
At Dominus quantò (si licet vsque) magis!
Et licet, ô Magni, foijs si fiditis istis,
Quêis Horae summam contribuere fidem.

Ad Serenissimum Iacobvm.

Miraris, cur hospitio te accepimus Horae,
Cuius ad obsequium non satis annus erat?
Nempè quòd adueniant ingentia gaudia raro,
Et quando adueniant vix datur hora frui.

Ad Serenissimum Christianvm.

Miraris, cur hospitio te acceptimus Horae,
Quas Solis famulas Græcia doctæ vocat?
Talis ab aduentu vestro lux fulsit in ædeis,
Vt Dominus solem crederet esse nouum.