University of Virginia Library

Praeter vero superiores campanulas et alia quaedam humilis et parva est, cui caules tenelli, in alas plures divisi, plurima parte humi decumbentes; folia parva; flores parvuli, tintinnabulis aut campanulis similes; radices tenuissimae sunt. Facultatem compertam nullam habet, cum nullius in medicina sit usus. Anonymos nostris est herba; plerique tamen Speculum Amoris vocant. R. Dodonaei Stirpium Historiae Pemptadis Secundae lib. I. cap. xi