Poems in Love's looking glass | ||
Praeter vero superiores campanulas et alia quaedam
humilis et parva est, cui caules tenelli, in alas plures
divisi, plurima parte humi decumbentes; folia parva;
flores parvuli, tintinnabulis aut campanulis similes;
radices tenuissimae sunt. Facultatem compertam
nullam habet, cum nullius in medicina sit usus.
Anonymos nostris est herba; plerique tamen Speculum
Amoris vocant.
R. Dodonaei
Stirpium Historiae
Pemptadis Secundae lib. I. cap. xi
Poems in Love's looking glass | ||