University of Virginia Library

iii.

Qui cupit id quod habere nequit, sua tempora perdit,
Est vbi non posse, velle salute caret.
Non estatis opus gelidis hirsuta capillis,
Cum calor abcessit, equiperabit hiems;
Sicut habet Mayus non dat natura Decembri,
Nec poterit compar floribus esse lutum;
Sic neque decrepita senium iuvenile voluptas
Floret in obsequium, quod Venus ipsa petit.
Conveniens igitur foret, vt quos cana senectus
Attigit, vlterius corpora casta colant.