Since this paragraph was composed, I have read with so much
pleasure, in Burnet's Theory of the Earth, a passage expressing
corresponding sentiments, excited by objects of a similar nature, that I cannot forbear to transcribe it.
‘Siquod verò Natura nobis dedit spectaculum, in hâc tellure
verè gratum, et philosopho dignum, id semel mihi contigisse
arbitror; cùm ex celsissimâ rupe speculabundus ad oram maris
Mediterranei, hinc æquor cæruleum, illinc tractus Alpinos
prospexi; nihil quidem magìs dispar aut dissimile, nec in suo
genere, magìs egregium et singulare. Hoc theatrum ego facilè
prætulerim Romanis cunctis, Græcisve; atque id quod natura
hic spectandum exhibet, scenicis ludis omnibus, aut amphitheatri
certaminibus. Nihil hîc elegans aut venustum, sed
ingens et magnificum, et quod placet magnitudine suâ et
quâdam specie immensitatis. Hinc intuebar maris æquabilem
superficiem, usque et usque diffusam, quantum maximùm oculorum
acies ferri potuit; illinc disruptissimam terræ faciem, et
vastas moles variè elevatas aut depressas, erectas, propendentes,
reclinatas, coacervatas, omni situ inæquali et turbido. Placuit,
ex hâc parte, Naturæ unitas et simplicitas, et inexhausta quædam
planities; ex alterâ, multiformis confusio magnorum corporum,
et insanæ rerum strages: quas cùm intuebar, non urbis alicujus
aut oppidi, sed confracti mundi rudera, ante oculos habere mihi
visus sum.
In singulis ferè montibus erat aliquid insolens et mirabile, sed
præ cæteris mihi placebat illa, quâ sedebam, rupes; erat
maxima et altissima, et quâ terram respiciebat, molliori ascensu
altitudinem suam dissimulabat: quà verò mare, horrendúm
præceps, et quasi ad perpendiculum facta, instar parietis.
Prætereà facies illa marina adeò erat lævis ac uniformis (quod in
rupibus aliquando observare licet) ac si scissa fuisset à summo
ad imum, in illo plano; vel terræ motu aliquo, aut fulmine,
divulsa.
Ima pars rupis erat cava, recessusque habuit, et saxeos specus,
euntes in vacuum montem; sive naturâ pridem factos, sive
exesos mari, et undarum crebris ictibus: In hos enim cum
impetu ruebant et fragore, æstuantis maris fluctus; quos iterum
spumantes reddidit antrum, et quasi ab imo ventre evomuit.
Dextrum latus montis erat præruptum, aspero saxo et nudâ
caute; sinistrum non adeò neglexerat Natura, arboribus utpote
ornatum: et prope pedem montis rivus limpidæ aquæ prorupit;
qui cùm vicinam vallem irrigaverat, lento motu serpens, et per
varios mæandros, quasi ad protrahendam vitam, in magno mari
absorptus subito periit. Denique in summo vertice promontorii,
commodè eminebat saxum, cui insidebam contemplabundus.
Vale augusta sedes, Rege digna: Augusta rupes, semper mihi
memoranda!’
P. 89.
Telluris Theoria sacra, &c. Editio secunda.