University of Virginia Library

Ioachimus Vadianus Lectoribus.

NVmine multijugo, uarie discrimine formæ.
Prisca suos quondam est gens uenerata deos.
Et quibus eniteat cuiusuis celsa potestas,
Arma gerunt, Armis nec piatuba caret.
Dogmata sic uoluit Sophiœ non uana uetustas
Ridiculo solum schemate picta dari.
Ne, quod magna nequit, caperet male deuius error.
Ingenium, & uulgo mystica nota forent.
Que si nosse uelit melius modo fulta iuuentus
Albrici paruum pollice uoluat opus.
Innumeros uenient cuius monumenta sub anns,
Durat enim quicquid litera docta notat.