University of Virginia Library

RECTOR ET SENATUS UNIVERSITATIS CAROLINÆ PRAGENSIS
ALMÆ ET ANTIQUISSIMÆ UNIVERSITATI VIRGINIENSI


S. P. D.

Cum lætus ad nos nuntius allatus esset Universitatem Virginiensem,
quæ inter Universitates Americanas insignem locum obtinet sacra sæcularia
celebraturam esse, summo affecti sumus gaudio. At dolebamus, quod
propter itineris longinquitatem aliasque horum temporum difficultates
legatum ad sollemnia clarissimæ Universitatis celebranda mittere non possumus.

Quantopere autem Universitas nostra Carolina perenni flore inclitæ
Universitatis Virginiensis lætetur, his litteris declarare volumus.

Itaque quando illi dies festi Almæ Matris Virginiensis, qui erunt ex
pridie Kalendas usque ad a. d. III. Nonas Junias huius anni, advenient,
Universitas nostra celeberrimam Universitatem Virginiensem optimis
ominibus prosequetur exoptans, ut ad litterarum artiumque incrementum



No Page Number
illustration

Greetings from the University of Athens



No Page Number

35

Page 35
atque ad salutem patriæ suæ totiusque generis humani utilitatem per multa
sæcula floreat, crescat, augeatur.

Datum Pragæ Kalendis Martiis anni MCMXXI, qui est ab Universitate
nostra condita quingentesimus septuagesimus tertius.