University of Virginia Library

[The University of Liège]

ILLUSTRISSIMÆ UNIVERSITATIS VIRGINIANÆ PRÆSIDI

S. P. D. Rector Universitatis Leodiensis

Pergratum fuit mihi collegisque meis, quod ex litteris tuis nuperrime
allatis didicimus, Universitatem, quæ in Virginia floret, annum ab origine
sua centesimum feliciter exactum propediem ineunte mense Iunio per quattuor
dies solemniter celebraturam. Vos iuvabit in memoriam revocare,
quæ magna percentum annos peregit Universitas vestra, quæ tam variæ et
multiplicis eruditionis luminibus in præterito illustrata est atque adeohodie
illustratur, quæ tam numerosæ iuventuti doctrinæ beneficia quotannis
impertit, ut trans Oceanum innotuerit et inter insignissimas litterarum et
scientiæ sedes iam numeretur. Nos iuvat collegis transmarinis, studiorum
communium vinculo nobiscum consociatis, toto animo gratulari.

Quod nos quoque vestri gaudii participes esse voluistis, gratias vobis
quam maximas agimus: nisi Oceano interposito et itineris longinquitate, nisi
exeuntis anni academici officiis et Universitatis nostræ instaunrandæ cura
essemus impediti, quæ per plus quam quattuor annos Transrhenanorum
barbaria desolata nunc demum pace parta reviviscit, legatum ad vos trans
Oceanum mittere placuisset, vestræ lætitiæ testem et participem futurum
qui vobis nostrum omnium nomine præsens gratularetur: nunc absentes
vobiscum sacra vestra celebrantibus lætabimur vobisque omnia fausta fortunataque
precati, exoptamus ut Universitas vestra Virginiana vitam tam


34

Page 34
feliciter, tam præclare inchoatam per plurima sæcula in dies illustrior persequatur.
Vale.

Dabam Leodii Belgarum
anno MIMXXI die Mart. X