University of Virginia Library

Jesus verses (d)

[fol. 87, separated from the preceding only by a moralisation of a new inner
temple based upon Heb. 9:12–14] Narratur quod dominus quidam et rex erat
qui habuit filiam pulcherrimam quam multum amauit. In cuius signum heredem
suum eam constituit sub condicione tali, quod quam cito carnaliter peccaret,
perderet. Que quia postea voluptate peccauit, hereditatem perdidit et pro fuga
extitit. Accidit autem ut hoc factum auribus cuiusdam militis valentis insonuit
qui sibi compaciens, propriam patriam reliquid et ad ipsius patriam peruenit vir
ut mulierem hereditati restituret, campum pro ea pugnaturus contra inimicos in-
trauit. Quos quamuis vicit et hereditatem mulieri restituit, in campo tamen san-


79

Page 79
guinolentus interijt, quod considerans mulier ne ex leui occasione iterum etiam
consilem demeritum incideret, militis arma et tunicam sanguinolentam in cam-
era sua pependit, ut ex recordacione gratitudinis huius militis nunquam recidi-
uaret et ut constancius idem perficeret. Ista uerba cuicunque in camera scripsit:

I haue in [hert][47] & freysch in mynde
the blod of hym that was so keende

Per que uerba semper adulatoribus ad malum ipsam prouocare volentibus re-
spondit et sic hereditatem suam custodiuit….

 
[47]

MS loue. I have, of course, quoted the Latin at such length because of its analogy (as commonplace) to the famous description of Ancrene Wisse part VI; cf. Rosemary Woolf, 'The Theme of Christ the Lover-Knight in Middle English Literature', Review of English Studies ns 13 (1962), 1–16.